monumenta.ch > Cassiodorus > 34
Cassiodorus, Historia Gothorum, XXXIII.De Wandalorum regum serie in Africa per annos fere centum, utque Belisarius de Gilimere Constantinopolim adducto triumpharit, et Africa rursum imperio Romano adiecta fuerit. Item de Valiae morte. <<<     >>> XXXV.De Attilae regis Hunnorum patre, fratribus, deque ipsius statura, forma, et moribus. Item de gladio Martis, quem ipse usurpavit. Locus insignis e Prisco historico.

Cassiodorus, Historia Gothorum, CAPUT XXXIV.Theodericus quintus Vesegotharum rex. In hunc Romani cum auxiliaribus Hunnis rupta pace exercitum ducunt. Foedera firmantur. Attila pacatur. Item de Attilae aula.

1 Defuncto Valia, ut superius quod diximus repetamus, qui parum fuerat felix Gallis, prosperrimus feliciorque Theodericus successit in regno: homo summa moderatione compositus, animi corporisque virilitate [al., utilitate] abundans. Contra quem, Theodosio et Festo consulibus, pace rupta, Romani Hunnis auxiliaribus secum iunctis, in Gallias arma moverunt.
2 Turbaverat namque eos Gothorum foederatorum manus, quae cum Caina comite Constantinopolim se foederasset [al., efferasset]. Aetius ergo patricius tunc praeerat militibus, fortissimorum Moesiorum stirpe progenitus, in Dorostena civitate, a patre Gaudentio, labores bellicos tolerans, reipublicae Romanae singulariter natus, qui superbiam Suevorum Francorumque barbariem immensis caedibus servire Romano imperio coegisset.
3 Hunnis quoque auxiliariis Litorio ductante, contra Gothos Romanus exercitus movit procinctum; diuque ex utraque parte acie ordinata, cum utrique fortes, et neuter firmior esset, datis dextris, in pristinam concordiam redierunt; foedereque firmato, ab alterutro fida pace peracta, recessit uterque. Qua pacatur Attila Hunnorum omnium dominus, et pene totius Scythiae gentium solus in mundo regnator, qui erat famosa inter omnes gentes claritate mirabilis.
4 Ad quem in legationem remissus a Theodosio iuniore Priscus, tali voce inter alia refert.
5 Ingentia siquidem flumina, id est, Tysiam, Tibisiamque, et Driccam transeuntes, venimus in locum illum ubi dudum Vidicula [al., Vidogoia], Gothorum fortissimus, Sarmatum dolo occubuit. Indeque non longe ad vicum in quo rex Attila morabatur accessimus: vicum, inquam, ad instar civitatis amplissimae, in quo lignea moenia ex tabulis nitentibus fabricata reperimus, quarum compago ita solidum mentiebatur, ut vix ab intento posset iunctura tabularum comprehendi.
6 Videres triclinia ambitu prolixiore distenta, porticusque in omni decore dispositas. Area vero curtis ingenti ambitu cingebatur, ut amplitudo ipsa regiam aulam ostenderet. Hae sedes erant Attilae regis barbariam totam tenentis: haec captis civitatibus habitacula praeponebat.
Cassiodorus HOME